Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 7

Quaerens fructum. Vinea Domini sabaoh, domus Israel est,in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quaerit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quaerit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quaerit, sed in Pharisaeis non reperit.Dixit autem ad cultorem vineae.Cultor vineae, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus saepe de infructuosa gente Judaeorum conqueritur, quod per tres annos suae visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit.Ut quid etiam terram,etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quae noxia praepositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; undeMatth. 23.:Vae vobis, Scribae et Pharisaei,etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum praestat caeteris.
(* Traductions européennes)